- VILLAREGIUS Nicolaus
- VILLAREGIUS Nicolaus56. Annis sub 5. Regibus Franciae Regni negotia gessit, Minister et Secretarius Status. de quo Thuanum aliosque vide. Hinc Familiae illustri nomen, quae Stirpis de Neufville ramus est. In hac enim Nicolaus de Neufville, Dominus de Villeroy praefatus, fil. patris cognomins, ex Magdalena Albaspinaea, pater fuit Caroli de Neufville, Marchionis de Hallincourt, quô ex Iacoba Harlaea natus Nicolaus Dux Villaregius iunxit sibi Magdalenam Crequium de Lesdignieres, atque ex ea suscepit Franciscum Marchionem Villaregium, qui ex Maria Margaretha Cossaea stemma propagavit. Spenerus ubi supra, Part. 3. p. 78.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.